Archivio Arcipretura Nullius

Codice Diplomatico Barese, vol. I, doc. 104.
Contenuto:
Il Capitolo di Cidoniola presta giuramento d’obbedienza ad Enrico eletto arcivescovo di Bari e Canosa.

A.D. 1255
Anno ab incarnatione domini nostri iesu christi Millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto.
Regnante domino nostro Conrado secundo dei gratia Ierusalem et Sicilie Rege ac duce Svevie anno secundo die martis sextodecimo mensis martii tertiedecime indictionis.
Nos Alferius archipresbiter, dompnus Silvester, dompnus Alferius, dompnus Bricius, dompnus Pregadeus, dompnus Guirrerius et universus clerus Cidoniole presentis scripti serie declaramus. quod Bartholomeus archidiaconus salpensis veniens Cidoniolam de mandato domini fratris Henrici barine et canusine sedis electi. sicut nobis constitit per quasdam generales litteras nobis ab eodem electo missas. petiit pro parte eiusdem electi loco et vice ipsius electi. sibi debitam exhibere recipienti ipsam tamquam prelato ecclesie barine et canusine. Nos autem habito consilio discretorum. cognoscentes nos esse subiectos et diocesanos ecclesie canusine eidem archidiacono loco et vice dicti electi barire et canusine sedis debitam hobedientiam firmatam corporali iuramento prestavimus reverenter. suscipienti eandem hobedientiam loco et vice ipsius electi pro parte ecclesie canusine